Hľadaný výraz: Dt 2,24-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
24 Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium. 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”. 26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens: 27 Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram;

1

mail   print   facebook   twitter